Einzelnen Beitrag anzeigen
  #2  
Alt 02.07.2019, 00:22
Benutzerbild von ChrisvD
ChrisvD ChrisvD ist offline männlich
Erfahrener Benutzer
 
Registriert seit: 28.06.2017
Ort: bei Den Haag, die Niederlande
Beiträge: 1.085
Standard

S. XIV:

"Est ille Nobilissimus ac Praeclarissimus
DN. IO. Godofredus Neumannus,
Martisburgensis,
natus Martisburgi die XVIII. Aprilis anno secu-
li huius septimo. Parentes nactus Ioannem
Godofredum Neumannum, Mer-
catorem Civitatis integerrimum, et Annam
Sophiam, Friederici Dorlii, Civis
Martisburgensis filiam, quibus praecipua fuit cura,
ut filii animum moresque recte formarent, et bonis
literis illum imbuendum traderent Praeceptoribus
Gymnasii Martisburgensis, in quo commissus fidei
et institutioni Uhsii et Henckelii, Recto-
rum, nec non Kupferi et B. Latheri lit-
teris illam navavit operam, ut Anno 1727,
inter cives nostrae Academiae reciperetur. Ab eo
tempore in partibus Philosophiae addiscendis Du-
cem Clarissimum Mullerum elegit, ad Iuris-
prudentiam conversus interfuit non sine fructu Le-
ctionibus virorum Consultissimorum Dinckle-
ri, qui prima iuris elementa et iurisprudentiam
Rom. Germ. Struvii, Andreae Floren-
tis Rivini et Ioachimi, qui principia
iuris Naturae ac Pandectarum libros explicarunt,
nec non Excellentissimi Rivini et Celeb. Bave-
ri, qui doctrinam Iuris Feudorum exposuerunt.
Iuris vero Canonici et Publici praecepta B. Fran-
ckensteinius tradidit, Imperiique Histo-
riam ipsum docuit. Recitationes Publicas quoque
audivit ICti post fata superstitis B. Griebne-
ri, Textum Ordin. Sax. Proc. Recogn. et iuris-"

S. XV:

"prudentiam illustrem exponentis, et iam laudati Ri-
vini, Antecessoris, Schoepferianam synopsin iu-
ris privati explicantis, ut et B. Cortii, antiqui-
tates Amplissimi Heineccii enucleantis. Inter prae-
cipuas vero felicitatis suae partes refert, quod ipsi ab
ore Illustris Rechenbergii, Collegii Nostri
Praesidis Ordinarii tum ius Privatum Titii et Prin-
cipia Proc. iud. Griebneriana docentis, pendere licu-
it. Nec diffitetur maximae ipso utilitati cessisse ex-
ercitium tum examinatorium ad Pandectas, tum di-
sputatorium auspiciis laudati Andr. Flor.
Rivini, susceptum. Quibus peractis ut se liti-
bus ipsis assuefaceret, non modo Ioachimi
Scholas sectatus est, sed etiam B. Friederici
Henrici Graffii, Adv. Cur. Prov. du-
ctu periculum in concipiendis libellis, positionibus
et scriptis aliis in foro usitatis fecit, quae pro virili
elaborata ipsius censurae subiecit. Publica quoque
specimina iteratis vicibus edidit moderante Consul-
tissimo Rivino supra nominato, cuius Theses
Iuris Controversi respondendo propugnavit, post
haec specimen ab ipso conscriptum de Retentio-
ne ususfructus, eiusque effectu, die XVII. Augu-
sti 1730 eruditorum Examini publico sub-
misit. Eodem anno Ordini nostro profectus
studiorum in Examine, quod pro Praxi vocant, ab-
unde probavit, et in Summo Regimine, quod Dres-
dae iura Electoris Serenissimi exercet, specimen, quod
iis qui ad Praxin forensem in Terris Saxonicis adspi-
rant, edendum est, elaboravit. Tandem in Regimi-
ne Martisburgensi licentia caussas in foro peroran-
di ipsi concessa fuit. Nuper ad Nos rediit, et a Col-"

S. XVI:

"legio nostro summos in utroque Iure honores mode-
ste petiit, et ad utrumque Examen admissus expecta-
tionem nostram implevit, ita ut gradum in Iure Sum-
mum ipsi conferre haud dubitaverimus. Proximo
ergo die Mercurii hora II. pom. in auditorio Iuridico
publica lectione explicabit L. XIII. C. de Collation. die
sequenti inaugurale specimen de Reditibus Pastorum
Ecclesiae sine Praeside tuebitur. His peractis vir sum-
me Reverendus atque Excellentissimus D. Io. Flo-
rens Rivinus, Pandectarum Profess. Publicus,
Canonicus Numburgensis et Wurzensis, et Faculta-
tis Iur. Assessor, a me, quem Reverendissimus ac Serenissi-
mus Princeps ac Dominus Dominus Henricus,
Dux Saxoniae, Iuliae, Cliviae, Montium, Angriae et West-
phaliae, Episcopatus Martisburgensis postulatus Admini-
strator, Landgravius Thuringiae, Marchio Misniae, ac
utriusque Lusatiae, Comes principali dignitate Henneber-
gicus, Comes Marcae, Ravensbergae et Barby, Dynasta in
Ravenstein etc. etc. Cancellarius huius Acade-
miae Perpetuus, Dominus meus Clementissi-
mus, addita delegandi potestate Procancella-
rium esse voluit, rite substitutus, honores et privi-
legia Doctorum nostrorum, sed excepta spe sessionis
in Facultate, conferet. Ut ergo Magnificus Aca-
demiae Rector, Illustrissimi Comites, et quotquot
aut ordini nostro aut nobilissimo Candidato bene
cupiunt, adesse, et ipsorum conspectu actus hos sin-
gulos condecorare velint, qua quemque humanitate
decet rogo et contendo. Lipsiae Dominica Oculi
Anno Salutis 1738
Litteris Langenhemianis"
__________________
Gruß Chris

Geändert von ChrisvD (02.07.2019 um 12:30 Uhr)
Mit Zitat antworten